monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7
Hrabanus Maurus, Martyrologium, IUNIUS. <<<     >>> AUGUSTUS.

csg458.111  csg457.85  IULIUS. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 KAL. IULII. In monte Hor depositio Aaron sacerdotis. Eodem die Romae octava Luceiae virginis, sanctimonialis, cum Auceia rege sponso suo, et natale Arelefi confessoris, qui, ab infantia Deo deditus, monasticam vitam expetivit, et a sancto Maximino Aurelianensi episcopo simul cum Avito socio presbyter ordinatus vitam solitariam desiderans, monasteria in diversis locis aedificans, multis virtutibus ante obitum et post obitum suum claruit, et sanctitas eius plurimis profuit.
2 csg458.112 VI NON. Romae, Processi et Martinicsg457.86ani, qui temporibus Neronis imperatoris passi sunt. Nam dum in custodia beati Petrus et Paulus apostoli a Paulino praefecto servabantur, hi duo viri videntes mirabilia quae apostoli Christi fecerunt, conversi sunt ad fidem Christi, et a beato Petro apostolo sunt baptizati. Hos quoque dum praedictus Paulinus a fide vera avertere voluisset, et non posset, licet multa tormenta eis fecisset, ad extremum gladio capita iussit amputari. Et in Turonis depositio sanctae Monegundae virginis.
3 V NON. Translatio Thomae apostoli in Edessam. Passus vero in India est.
4 IV NON. In Gallia, Turonis civitate, ordinatio episcopatus et translatio corporis sancti Martini episcopi et confessoris, et dedicatio basilicae ipsius.
5 csg458.113 III NON. In Sicilia natalis Agathonis et Triphenae [Triphinae]; et in Tomis, Marini, Theodoti et Sodephae [Sedophae].
6 II NON. Isaiae prophetae, et octava apostolorum. Eodem die depositio est beati Goaris confessoris, qui in provincia csg457.87 Aquitaniae ortus temporibus Hildeberti regis Francorum, statim ab infantia verus Dei cultor fuit. Hic postmodum ibi presbyter consecratus, patriam parentesque descruit, et in ultimos Galliae fines peregrinus saeculo et coelestis patriae civis excessit. Veniens ergo in provinciam quae ripis Rheni fluminis contigua Trigoria nuncupatur, atque ad dioecesin pertinet Treverorum, infra terminos Wasaliacenses, in ea Deo libere servire delegit. Hic enim hospitalis multum fuit, et largus pauperibus, et Deo in sacris missis et psalmodiis instanter quotidie serviebat. csg458.114 Fecit enim mirabilia multa in vita sua, hoc est, cervam imperio suo stare fecit, ut cuidam lasso ab eo lactis potum acciperet. Dehinc ad Rusticum episcopum Trevirensem advocatus venit, ibique super solis radium per fenestram micantem ignorans quod solis radius esset cappam suam proiecit: quod cum csg457.88 multi magicae arti deputassent, coram episcopo positus iuxta iussionem eius parvum puerum, hoc est trium dierum aetate, loqui fecit, et patrem simul cum matre quis esset, patefecit. Sicque memoratus episcopus in scelere suo denudatus poenitentiam accepit, et praedictus vir sanctus ad locum suum rediens in pace vitam finivit.
7 NON. IULII. In Alexandria natale Parmeni, Eraclii [Heraclii], Heliae, Apollonii, Anovi, et aliorum decem et octo.
8 csg458.115 VIII ID. Natale Procopii in Palaestina, qui ab Scythopoli ductus Caesaream, ad primam responsionis suae confidentiam irato iudice Flaviano capite caesus est. In pago Austriae, et castro nomine Wirziburg iuxta Moin fluvium sanctorum natale Chiliani martyris, et duorum sociorum eius, qui ab Hibernia Scotorum insula venientes, nomen Christi in praedictis locis praedicaverunt; ibique ob veritatis confessionem a quodam iudice iniquo nomine Gozberto trucidacsg457.89ti sunt, et postea multis signis veri Christi martyres esse claruerunt.
9 VII ID. In civitate Tyro natale sanctorum Anatoliae et Audacis sub Decio imperatore, quorum Anatolia cum multos in Piceno infirmos, lunaticos ac daemonicsg458.116acos curasset, ducta est, iubente Festiano [Faustiniano], ad civitatem Tyri, et diversis plagarum generibus vexata; deinde cum serpente tota nocte inclusa, nihil laesa est. Quin et ipsum Marsum, qui serpentem dimiserat, nomine Audacem, mane a suo serpente devorandum eripuit, et ad Christum martyriumque convertit. Nam ipse post haec ob confessionem veritatis in custodiam datus, nec mora, capitali sententia coronatus est. Ipsa quoque virgo Christi gladio transverberata, cum staret extensis manibus in oratione, ita ut per dextrum latus gladius missus per sinistram exiret, quae passa est VII Idus Iulii, sepulta autem mane a civibus Tyrensibus. Audax vero quia de Oriente erat, csg457.90 ab uxore sua et filiis illo translatus est. Eodem die, csg458.117 VII Iduum Iuliarum, depositio sancti Patris nostri Ephrem, viri doctissimi et religiosissimi. Eodem die in Aegypto natale est Cyrilli episcopi, qui cum a Lucio duce sacrificare idolis cogeretur, et nollet hoc consentire, iussit eum dux succenso igne in medio poni, et cum arsissent omnia ligna, et esset cinis, spectantibus religiosis viris, ut ossa eius colligerent, invenitur super pavimentum sedens extensis manibus ad coelum: at vero videntes signum, quod Dominus in eum ostenderat, mirabantur, stupentes, quod sic intactus esset ab igne, et ob hoc multi crediderunt in Christum, postea vero praedictus dux iussit eum gladio percuti, et ille gaudens percussus reddidit spiritum.
10 VI ID. Romae, septem fratrum filiorum csg458.118 sanctae Felicitatis, id est, Felicis, Philippi, Vitalis, Martialis, Alexandri, Silani [Silvani] et Ianuarii, sub praefecto Urbis Publio, tempore Antonini principis: e quibus Ianuarius, post verbera virgarum et carceris macerationem plumcsg457.91batis occisus est. Felix ac Philippus fustibus mactati. Silanus [Silvanus] praecipitio interemptus. Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti. Eodem die natale est Rufinae et Secundae, duarum sororum, quae sub persecutione Valeriani et Gallieni Augustorum per sceleratissimum praefectum Archisilaum, eo quod fidem Christi negare et virginitatem perdere noluerunt, post varia tormenta quae eis inflixit, ab ipso decollati sunt.
11 V ID. In Africa, Mariani, et depositio Benedicti abbatis et Ianuarii. csg458.119 In Armenia civitate Nicopoli, item Ianuarii et Pelagiae, qui tormentis subditi, non solum ungulis, sed et testa, corpora eorum usque in diem quartum Idus eamdem passionem habuerunt.
12 IV ID. In Aquileia natale sanctorum Fortunati et Armigeri. Lugduno Galliae depositio Viventioli episcopi.
13 III ID. In Antiochia passio Margarethae virginis, quam Olybrius consul stuprare volens et a fide Christi avertere, multis tormentis eam afflixit, hoc est in equuleo suspensam ungulis acerbissimis iussit csg457.92 carnes eius lacerare, postea in carcerem tenebrosum eam misit, ubi diaboli seductiones, qui in specie draconis et Aethiopis illi apparuit, superavit, et nihil ei illius fraus nocere potuit; novissime vero gladio persecutoris csg458.120 decollata est, et ad vitam migravit aeternam.
14 II ID. Sancti Focatis [Phocae] episcopi Ponti, qui sub Traiano imperatore, praefecto Africano, carcerem, vincula, ferrum, ignem etiam pro Christo superavit; cuius reliquiae in basilica Apostolorum, in Galliae civitate Vienna habentur. Lugduno Galliae natale Iusti episcopi et confessoris.
15 ID. Sancti Cyrici et matris eius in portu Romano, Eutropii, Zosimae, et Bonosae sororum, et infantum decem; et in Sirmio Agrippini, Secundi, Maximini, Martialis et Iacobi episcopi.
16 XVII KAL. Augusti. In Ostia natale Hilarini, qui sub persecutione Iuliani cum nollet sacrificare, fustibus caesus, martyrium sumpsit.
17 XVI KAL. In Carthagine Scillitanorum, csg457.93 id est, Sperati, Martialis, Cithii, Vesturii [Nartali, Cythini, Beturii], Felicis, Aquilini, Lactantii, Ianuarii, csg458.121 Generosi, Vestae [Aquili, Letarii, Ianuariae, Generosae, Bessiae], Donatae et Secundae sub Saturnio [Saturnino] praefecto, qui post primam Christi confessionem in carcerem missi, et in ligno confixi, et mane gladio decollati sunt.
18 XV KAL. Depositio in Mettis civitate sancti Arnulphi confessoris celebratur, qui ab infantia ad Dei servitium aptus fuit. Nam primum apud aulicos regis, hoc est, Gundolfum subregulum ac rectorem palatii nutritus fuit; sed iugis illius meditatio circa monasteria vel loca sancta vigilabat, largus erat in eleemosynis, et cura illi maxima erga pauperes fuit. Postea vero episcopus Mettensium est ordinatus; in quo gradu positus multa miracula fecit in sanitate infirmorum; cum autem illi inspiratio divina solitariam vitam in mentem dedit, ubi contemplationi divinae iugiter vacaret, perrexit in secretum csg458.122 locum, et sedulo in Dei servitio laborabat, donec vocatio coelestis ad aecsg457.94ternam requiem illum perduxit.
19 XIV KAL. Sancti Patris nostri Arsenii, de quo in verbis seniorum refertur quia propter redundantiam lacrymarum tergendam sudarium semper in manu sua vel sinu habuerit.
20 XIII KAL. In Africa natale Luciani, Petri, Amabilis et Nunninae; et Thebaidae, Victuris [Victoris], et in Damasco, Savini [Sabini].
21 XII KAL. Sancti Danielis prophetae. Romae, Praxedis virginis, quae fuit soror Potentianae, et temporibus Antonini imperatoris multos Christianos de sua substantia fovebat. Cum autem divulgatum esset Antonino imperatori quod conventus fieret in titulo Praxedis, misit et csg458.123 tenuit Symmetrium presbyterum, cum aliis viginti duobus, quos sine interrogatione gladio puniri praecepit in eodem titulo, quorum corpora beata Praxedis collegit et sepelivit in coemeterio Priscillae sub die VII Kal. Iulii. Tunc afflictione constricta beata csg457.95 Praxedis ingemuit, et oravit ad Dominum ut transiret ex hoc mundo, cuius orationes et lacrymae ad Dominum Iesum Christum pervenerunt. Post martyrium sanctorum supra dictorum et coronam, migravit ad Dominum virgo sacrata sub die XII Kal. Augusti. Et apud Tiburtinam urbem Italiae natale Symphorosae cum filiis septem, Crescente, Iuliano, Nemesio, Primitivo, Iustino, Stacteo, Eugenio; cum quibus simul passa est ab Adriano principe, qui ipsam Symphorosam iussit palmis caedi, deinde suspendi crinibus; csg458.124 sed cum superari nullatenus posset, iussit eam alligato saxo in fluvio praecipitari: cuius frater Eugenius, curiae principalis Tiburtinae, colligens corpus eius sepelivit, et mane imperator iussit septem figi stipites, ibique filios eius ad trocleas extendi, et Crescentem in gutture transfigi, Lucianum in pectore, Nemesium in corde, Primitivum per umbilicum, Iustinum per membra distensum scindi per singulos corporis nodos atque iuncturas, Stacteum csg457.96 lanceis innumerabilibus donec moreretur, in terram configi, Eugenium findi a pectore usque ad inferiores partes. Altera autem die veniens Adrianus imperator ad fanum Herculis, iussit corpora eorum simul auferri, et proiici in foveam altam. Post septem vero dies, in die octavo martyrii eorum, filiam Adriani imperatoris arripuit diabolus, et veniens csg458.125 ad locum ubi obruti erant sancti, clamabat per os eius diabolus dicens: 'Domini mei septem germani martyres Christi, incenditis me miseram.' Ipse autem Adrianus similiter arreptus a daemonio miserabiliter vitam corporalem finivit. Eodem die in civitate Verona translatio sancti Zenonis martyris, cuius beatus Gregorius in libris Dialogorum meminit. Eodem die passio est Victoris, Massiliensis episcopi, qui sub Diocletiano, et Maximiano imperatoribus propter fidem Christi per Arterium praesidem trucidatus est simul cum militibus Eleutherio, Feliciano et Alexandro. Nam cum memoratus episcopus praedictis militibus ad custodiendum in carcerem traditus esset, ibi angelica visiocsg457.97ne visitatus est. Unde ipsi custodes videntes ibi lumen splendidum, cadentes ad beati Victoris genua, remedium ab eo implorant: quos cum sanctus episcopus baptizasset, et ipsi in confessione nominis Christi usque in finem perseverassent, martyrio corocsg458.126nati sunt. Similiter et episcopus iussu imperatoris decollatus est. Unde et post martyrium sanctorum expletum, Maximianus imperator daemonum infestatione valde torquebatur, qui inter poenas ad Arterium praesidem clamare coepit ac dicere: 'Heu incidor miser a sanctis viris ac torqueor: qui ut video iam et nos excludimus a luce, quam tulimus, torquet et poena quam dedimus; maius est, quod recepimus, quam quod intulisse probamur;' qui usque ad quartum diem tortus, die quinto a semetipso laqueatus et iam omni putredinis squalore decoctus, vermibus buliens, in tirocinio vitae suae malum digna morte finivit.
22 XI KAL. Nativitas Mariae Magdalenae. csg457.98 In Antiochia natale sanctorum Cyrilli episcopi, Ancsg458.127dreae; et in Anquira [Ancyro] Galatiae natalis sancti Platonis, cuius gesta habentur.
23 X KAL. Depositio sancti Apollinaris episcopi in Ravenna, qui Romae ordinatus ab apostolo Petro, et illuc missus est; qui etiam in Aemilia praedicavit et in partibus Corinthiorum, et in Mysia et in ripa Danubii, et in partibus Thraciae, in quibus locis exsilio relegatus est, et ubicunque pervenit, innumeras virtutes fecit et passiones sustinuit: nam nimia cum caede mactatus est, et rursum diutius fustibus caesus, ac nudis pedibus super prunas impositus, rursus caesus et equulo appensus tortus est, et saxo os eius contusum est, et cum gravissimo ferri pondere inclusus in carcere horrifico, atque in ligno extensus est, ubi ab hominibus quidem neglectus, sed ab angelo publice pastus est. Deinde catenatus in exsilium csg458.128 directus est, in quo rursum diutius fustibus caesus, et rursus in Ravenna ligatus, a pagacsg457.99nis caesus et vulneratus est, et rursum in carcerem missus et caesus. Sic martyrium consummavit sub Vespasiano Caesare, Demosthene patricio; rexit Ecclesiam annis viginti octo, diebus quatuor.
24 IX KAL. In Tyro civitate natale sanctae Christinae virginis, quae in Filium Dei credens, et cultui eius deserviens, non potuit ab Urbano patre suo ullo modo inde divelli, sed idola eius conterens dispersit, et dedit ea pauperibus; ob quod factum pater eius multis tormentis eam afficiebat, hoc est, plumbatis eam caedebat, similiter et virgis nudam flagellabat, et duodecim homines fustibus caedebant, et carnes eius ab ossibus solvebant. Postea eam ignibus uri praecepit, sed non praevaluit. Deinde csg458.129 saxo ad collum eius ligato in mare praecepit eam mergere, sed Domini auxilio inde liberata est. Cum autem propter scelera sua pater eius exstinctus est, ab aliis iudicibus, hoc est Dione et Iuliano, multa tormenta passa est, sed Dei iudicio exstinctis hostibus, csg457.100 per martyrium migravit ad Christum. Eodem die natale est sancti Victorini, qui cum fratre Severino audiens vocem Dei in Evangelio dicentis ad divitem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et reliqua [Matth. X]; reliquerunt ambo fratres mundi divitias, et omnia sua dispensantes pauperibus, eremiticam vitam elegerunt, ibique nobiliter vixerunt, licet Victorinus ad tempus delusus fuisset a diabolo, sed tamen Domini gratia de inimico victor existens nobiliter triumphavit, sicut in Vita illorum plecsg458.130niter narratur.
25 VIII KAL. Nativitas sancti Iacobi Zebedaei apostoli. Eodem die Romae natale Eutyciani [Eutychiani] papae et martyris. Hic constituit fruges super altare tantum fabas et uvas benedici. Hic temporibus suis per diversa loca trecentos quadraginta unum martyres manu sua sepelivit. Qui hoc constituit ut quicunque fidelium martyrem sepeliret, sine dalmatica et colobio purpurato nulla ratione sepeliret: quod csg457.101 tunc usque ad notitiam sibi divulgaretur. Eodem die passio est sancti Christophori martyris, qui in Samo civitate a Dagno rege martyrizatus est. Nam per varia tormenta rex illum cruciare iussit. Sed vir sanctus impetravit a Domino ut multi crederent per ipsum in Christo, nec non et ipsum regem, qui sagittae ictu oculum perdidit, sanguinis sui gutta post passionem suam sanavit, csg458.131 sicut ei ipse ante praedixit, et ad fidem Christi convertit.
26 VII KAL. In Laodicia Phryigiae natale sanctorum Ioviani et Iuliani.
27 VI KAL. In Syria Simeonis monachi. In Campaniae civitate Nola natale Felicis, et in alio loco Iuliae et Iocundae. In civitate Antisiodoro natale sancti Etheri [Etherii] episcopi.
28 V KAL. Romae, Victoris papae et martyris, qui constituit in Ecclesia ut faciente necessitate ubi inventum esset, sive in flumine, sive in fonte, sive in mari, tantum Christianae credulitatis confessione declarata, quicunque hominum veniens ex gentili csg457.102 baptizaretur: et sepultus est iuxta corpus beati Petri apostoli in Vaticano. Eodem die Romae depositio sancti Innocentii papae. Hic constitutum fecit de omni Ecclesia, et de regulis monasteriorum, et de Iudaeis, et de csg458.132 paganis, et multos Cataphrygas invenit, quos exsilio monasterio relegavit; et hic invenit Pelagium, et Coelestinum haereticos, et damnavit eos, et hoc constituit ut qui nati fuerint de Christiano [Forte add. debeant] denuo nasci per baptismum, hoc est baptizari, quod Pelagius damnavit.
29 IV KAL. Depositio sancti Lupi episcopi de Trecas, qui cum Germano venit Britanniam, et quinquaginta duos annos ibi sacerdotio functus est: qui tempore regis Attilae, qui Galliam vastabat, sicut in hymno eius cantatur, dum bella cuncta perderent, orando Trecas munivit. Romae eodem die passio Felicis papae et martyris. Hic Felix declaravit Constantium filium Constantini esse haereticum, cum csg457.103 secundo rebaptizaretur ab Eusebio. Nicomediensi episcopo, et iuxta praecepta eiusdem Constantii Augusti martyrio coronatur et capite detruncatur. Aurelianis civitate depositio beati Prosperi episcopi, doctissimi csg458.133 viri et sanctissimi. Eodem die passio celebratur Simplicis [Simplicii] et Faustini germanorum, qui sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus in urbe Romana propter fidem Christi decollati sunt. Similiter et germana eorum, Beatrix nomine, eo quod corpora eorum cum Crispo et Ioanne presbyteris sepelivit, a Lucretio praefecto praefocata reddidit spiritum, et usque in finem vitae in Christi confessione perseveravit. Lucretius vero ab immundo spiritu arreptus in convivio suo exspiravit.
30 III KAL. Romae, Abdo et Sennis [Abdon et Sennen] subregulorum, qui cum Curnula civitate Persarum vincula paterentur a Decio, ad ultimum duxit eos Romam catenis obligatos, et diversis poenis maceratos, ubi primo plumbatis caesi, et inde gladio interfecti sunt. Antisiodoro depositio Ursi episcopi.
31 II KAL. In Africa civitate Sinnada csg457.104 natale csg458.134 sanctorum Democriti, Secundi, Dionysii, Thyrsi: Antisiodoro depositio sancti Germani episcopi et confessoris, qui multis virtutibus, doctrina et continentia clarus, etiam Bretonum [Britonum] fidem per duas vices a Pelagiana haeresi defendit. Et in Vercellis, Eusebii episcopi, qui moventibus persecutionem Arianis sub Constantio principe martyrium passus est.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, IUNIUS. <<<     >>> AUGUSTUS.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik